Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 11.10.1 | Cic. Fam. 11.10.4 (English) | >>Cic. Fam. 11.11.1 |
11.10.2
primum omnium quantam perturbationem rerum
urbanarum adferat obitus consulum quantamque cupiditatem
hominibus iniciat vacuitas non te fugit . satis me multa scripsisse , quae litteris commendari possint , arbitror ; scio enim cui scribam .
revertor nunc ad Antonium . qui ex fuga cum parvulam manum peditum haberet inermium , ergastula solvendo omneque genus hominum abripiendo satis magnum numerum videtur effecisse . hoc accessit manus Ventidi , quae trans Appenninum itinere facto difficillimo ad Vada pervenit atque ibi se cum Antonio coniunxit . est numerus veteranorum et armatorum satis frequens cum Ventidio .
11.10.4
consilia
Antoni haec sint necesse est , aut ad Lepidum ut se conferat , si recipitur , aut Appennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites , quos habet multos , vastet ea loca in quae incurrerit , aut rusus se in Etruriam referat , quod ea pars Italiae sine exercitu est . quod si me Caesar audisset atque Appenninum transisset , in tantas angustias Antonium compulissem , ut inopia potius quam ferro conficeretur . sed neque Caesari imperari potest nec Caesar exercitui suo , quod utrumque pessimum est Cum haec talia sint , quo minus , quod ad me pertinebit , homines interpellent , ut supra scripsi , non impedio . haec quem ad modum explicari possint aut , a te cum explicabuntur , ne impediantur timeo .
11.10.5
alere iam milites non possum . Cum ad rem p . liberandam accessi , HS mihi fuit pecuniae cccc amplius . tantum abest ut meae rei familiaris liberum sit quicquam , ut omnis iam meos amicos aere alieno obstrinxerim . septem numerum nunc legionum alo , qua difficultate tu arbitrare ; non , si Varronis thensauros haberem , subsistere sumptui possem . Cum primum de Antonio exploratum habuero , faciam te certiorem . tu me amabis ita , si hoc idem me in te facere senseris . III non . Mai . ex castris Dertona .
11.10.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 11.10.1 | Cic. Fam. 11.10.4 (English) | >>Cic. Fam. 11.11.1 |